7.
M. Jam ergo tria reliqua intuere, et eorum quoque quod sit optimum et caeteris praeferendum, edissere. D. Non est hoc facile. Nam ex illa regula qua factis facientes oportet anteferre, cogor sonantibus numeris palmam dare: hos enim sentimus audientes, et cum hos sentimus, hos patimur. Hi ergo faciunt eos qui sunt in aurium passione cum audimus: hi autem rursus quos sentiendo habemus, faciunt alios in memoria, quibus a se factis recte praeferuntur. Sed hic quia et sentire et meminisse animae est, non moveor, si aliquid quod in anima fit, alicui quod item in ea fit anteponam. Illud me conturbat, quomodo sonantes numeri, qui certe corporei sunt, vel quoquo modo in corpore, magis laudandi sint quam illi, qui, cum sentimus, in anima esse reperiuntur. Sed rursus conturbat quomodo non magis laudandi sint, cum hi faciant, illi ab his fiant. M. Mirare potius quod facere aliquid in anima corpus potest. Hoc enim fortasse non posset, si non peccato primo corpus illud quod nulla molestia et summa facilitate animabat et gubernabat, in deterius commutatum, et corruptioni subjaceret et morti: quod tamen habet sui generis pulchritudinem, et eo ipso dignitatem animae satis commendat, cujus nec plaga, nec morbus sine honore alicujus decoris meruit esse. Quam plagam summa Dei Sapientia, mirabili et ineffabili sacramento dignata est assumere, cum hominem sine peccato, non sine peccatoris conditione suscepit. Nam et nasci humanitus, et pati et mori voluit. Nihil horum merito, sed excellentissima [Col. 1167] bonitate; ut nos caveremus magis superbiam, qua dignissime in ista cecidimus, quam contumelias quas indignus excepit; et animo aequo mortem debitam solveremus, si propter nos potuit etiam indebitam sustinere; et quidquid secretius atque purgatius in tali sacramento a sanctis et melioribus intelligi potest. Ergo animam in carne mortali operantem, passionem corporum sentire non mirum est. Nec quia ipsa est corpore melior, melius putandum est omne quod in ea fit, quam omne quod fit in corpore. Credo enim tibi videri verum falso esse praeponendum. D. Quis dubitaverit? M. Num vero est arbor, quam videmus in somnis? D. Nullo modo. M. At ejus forma in anima fit, hujus autem, quam nunc videmus, in corpore facta est. Quare cum et verum falso, et anima corpore melior sit, verum in corpore melius est quam falsum in anima. Sed ut hoc in quantum verum, non in quantum in corpore fit, melius est; ita illud in quantum falsum, non in quantum in anima fit, fortasse est deterius. Nisi quid habes ad haec. D. Nihil equidem. M. Audi aliud quod sit, ut puto, vicinius quam melius. Neque enim negabis, quod decet esse melius, quam id quod non decet. D. Imo fateor. M. At in qua veste decens est mulier, in eadem virum indecentem esse posse, quis ambigat? D. Et hoc manifestum est. M. Quid si ergo forma ista numerorum decet in sonis, qui allabuntur auribus, et dedecet in anima, cum eos sentiendo ac patiendo habet, num magnopere mirandum est? D. Non opinor. M. Quid ergo dubitamus sonantes numeros atque corporeos praeponere iis qui ab ipsis fiunt, quamvis in anima fiant, quae corpore est melior? quia numeros numeris, efficientes factis, non corpus animae praeponimus. Corpora enim tanto meliora sunt, quanto numerosiora talibus numeris. Anima vero istis quae per corpus accipit, carendo fit melior, cum sese avertit a carnalibus sensibus, et divinis sapientiae numeris reformatur ( a ). Ita quippe in Scripturis sanctis dicitur: Circumivi ego, ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et numerum 1. Quod nullo modo arbitrandum est de his numeris dictum, quibus etiam flagitiosa theatra personant: sed de illis, credo, quos non a corpore accipit anima, sed acceptos a summo Deo ipsa potius imprimit corpori. Quod quale sit, non hoc loco est considerandum.
-
Eccle. VII, 26 ↩