8.
Verumtamen ne illud occurrat, arboris vitam meliorem esse quam nostram, quoniam non accipit sentiendo a corpore numeros (nullus enim ei sensus est); diligenter considerandum est utrum revera nihil sit aliud quod dicitur audire, nisi aliquid a corpore in anima fieri. Sed perabsurdum est fabricatori corpori materiam quoquo modo animam subdere. Nunquam enim anima est corpore deterior; et omnis materia fabricatore deterior. Nullo modo igitur anima fabricatori [Col. 1168] corpori est subjecta materies. Esset autem, si aliquos in ea numeros corpus operaretur. Non ergo, cum audimus, fiunt in anima numeri ab iis quos in sonis cognoscimus. An aliquid renuis? D. Quid est ergo quod in audiente contingit? M. Quidquid illud sit quod fortasse invenire aut explicare non possumus, num ad hoc valebit, ut animam corpore meliorem esse dubitemus? Aut cum hoc fatemur, poterimusne operanti corpori et numeros imponenti eam subdere; ut illud sit fabricans, haec autem materies de qua et in qua numerosum aliquid fabricetur? Quod si credimus, deteriorem illam credamus necesse est. Quo quid miserius, quid detestabilius credi potest? Quae cum ita sint, conabor equidem, quantum Deus adjuvare dignabitur, quidnam ibi lateat conjectare atque disserere. Sed si hoc propter utriusque aut alterius nostrum infirmitatem minus pro voluntate successerit, vel nos ipsi alias sereniores id investigabimus, vel intelligentioribus investiganda deferemus, vel aequo animo latere patiemur: non tamen ideo ista certiora de manibus debemus amittere. D. Tenebo istud inconcussum si potero, et tamen latebram istam non esse impenetrabilem nobis velim.