• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER SEXTUS.* In quo ex mutabilium numerorum in inferioribus rebus consideratione evehitur animus ad immutabiles numeros, qui in ipsa sunt immutabili veritate.
CAPUT V. *Anima an a corpore patiatur, et quomodo sentiat.*

14.

Quocirca mortali jam et fragili, cum magna difficultate atque attentione dominatur. Hinc illi error incurrit, ut voluptatem corporis, quia ejus attentioni cedit materies, pluris aestimet quam ipsam sanitatem, cui attentione nulla opus est. Nec mirum, si aerumnis implicatur, praeponens curam securitati. Convertenti se autem ad Dominum, major cura oritur, ne avertatur; donec carnalium negotiorum requiescat impetus, effrenatus consuetudine diuturna, et tumultuosis recordationibus conversioni ejus sese inserens: ita sedatis motibus suis quibus in exteriora provehebatur, agit otium intrinsecus liberum, quod significatur sabbato; sic cognoscit solum Deum esse Dominum suum, cui uni summa libertate servitur. Non autem illos carnales motus, ut cum libet exserit, ita etiam cum libet exstinguit. Non enim sicut peccatum in ejus potestate est, ita etiam poena peccati. Magna quippe res est ipsa anima, nec ad opprimendos lascivos motus suos idonea sibi remanet. Valentior enim peccat, et post peccatum divina lege facta imbecillior, minus potens est auferre quod fecit. Infelix ego homo, quis [Col. 1171] me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum 1. Motus igitur animae servans impetum suum, et nondum exstinctus, in memoria esse dicitur: et cum in aliud intenditur animus, quasi non inest animo pristinus motus, et revera minor fit, nisi antequam intercidat, quadam similium vicinitate renovetur.


  1. Rom. VII, 24, 25 ↩

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De musica (PL)
Traductions de cette œuvre
Traité de la musique Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité