17.
M. Attende igitur deinceps, et dic mihi, quinam istorum immortales tibi videantur, an omnes suis temporibus labi atque occidere existimes. D. Judiciales solos immortales puto; caeteros video vel transire cum fiunt, vel de memoria oblivione deleri. M. Tam certus es de istorum immortalitate, quam de interitu caeterorum; an diligentius, utrum vere hi immortales sint, oportet quaerere? D. Quaeramus sane. M. Dic ergo, cum aliquanto correptius sive productius, dum serviam temporum legi qua simplo ad duplum pedes conveniunt, versum pronuntio, num offendo ulla fraude judicium sensus tui? D. Non omnino. M. Quid? sonus ille qui correptioribus et quasi fugacioribus syllabis editur, num potest plus temporis occupare quam sonat? D. Qui potest? M. Judiciales ergo illi numeri si vinculo temporis in tanto spatio tenerentur, quanto isti sonantes digesti sunt; possentne ad eorum sonantium qui paulo productius eadem iambica lege funduntur, aspirare judicium? D. Nullo modo. M. Igitur apparet hos mora temporum, qui judicando praesident, non teneri. D. Prorsus apparet.