18.
M. Recte annuis. Sed si nulla tenerentur, quantolibet productius, legitimis intervallis iambicos proferrem sonos, nihilominus ad judicandum adhiberentur: nunc vero si ederem unam syllabam quanta mora peraguntur (ne multum dicam) tres passus incedentis, et aliam duplo, atque ita deinceps tam longos iambos ordinarem; simpli et dupli lex illa nihilosecius servaretur: nec tamen naturale illud judicium his dimensionibus approbandis adhibere possemus. An tibi non videtur? D. Negare non possum ita videri: nam mea quidem sententia res in aperto est. M. Tenentur ergo et hi judiciales nonnullis finibus temporalium spatiorum, quos in judicando excedere nequeunt, et quidquid excedit haec spatia, non assequuntur ut judicent: atque ita si tenentur, quomodo sint immortales non video. D. Nec ego video quid respondeam. Sed quanquam de immortalitate horum jam minus praesumam, non tamen quo pacto hinc mortales convincantur intelligo. Fieri enim potest, ut quantacumque spatia judicare possunt, semper id possint, quoniam non sicut caeteros, aut oblivione aboleri possum dicere, aut tamdiu esse vel in tantum extendi, quamdiu sonus appellitur et in quantum extenduntur occursores illi, aut quamdiu aguntur vel quantum producuntur quos progressores vocavimus; nam utrique cum ipso tempore operationis suae transeunt: hi autem judiciales, utrum et in anima nescio, in ipsa certe hominis natura manent, judicaturi de oblatis, quanquam a certa brevitate usque ad certam longitudinem varientur, approbando in his numerosa, et perturbata damnando. [Col. 1173]