19.
M. Saltem illud concedis, alios homines citius offendi claudicantibus numeris, alios tardius, et plerosque nonnisi ex comparatione integrorum judicare vitiosos, cum et illos congruos et illos incongruos audierint. D. Concedo. M. Unde tandem hanc differentiam putas existere, nisi aut natura, aut exercitatione, aut utroque? D. Sic arbitror. M. Quaero igitur utrum possit aliquis aliquando productiora intervalla judicare et approbare, quae alius non possit. D. Credo esse posse. M. Quid? ille qui non potest, si se exerceat congruenter, nec adeo tardus sit, nonne poterit? D. Poterit vero. M. Num in tantum possunt isti proficere ad productiora judicanda, ut horarum, vel dierum, vel etiam mensium annorumve dupla et simpla spatia, cum saltem somno interpediantur, sensu illo judiciario possint comprehendere, et tanquam illos iambos motionis nutibus approbare? D. Non possunt. M. Quid ita non possunt, nisi quia unicuique animanti in genere proprio, proportione universitatis, sensus locorum temporumque tributus est; ut quomodo corpus ejus proportione universi corporis tantum est, cujus pars est, et aetas ejus proportione universi saeculi tanta est, cujus pars est; ita sensus ejus actioni ejus congruat, quam proportione agit universi motus, cujus haec pars est? Sic habendo omnia magnus est hic mundus, qui saepe in Scripturis divinis coeli et terrae nomine nuncupatur, cujus omnes partes si proportione minuantur, tantus est; et si proportione augeantur, nihilominus tantus est: quia nihil in spatiis locorum et temporum per seipsum magnum est, sed ad aliquid brevius; et nihil rursus in his per seipsum breve est, sed ad aliquid majus. Quapropter si humanae naturae ad carnalis vitae actiones talis sensus tributus est, quo majora temporum spatia judicare non possit, quam intervalla postulant ad talis vitae usum pertinentia; quoniam talis hominis natura mortalis est, etiam talem sensum mortalem puto. Non enim frustra consuetudo quasi secunda, et quasi affabricata natura dicitur. Videmus autem velut quosdam sensus novos in judicandis cujuscemodi rebus corporeis consuetudine affectos, alia consuetudine deperire.