22.
Recordabiles vero numeros multo evidentius est, quod eadem ipsa offerente memoria, judicamus his judicialibus. Nam si occursores, quantum ab ea offeruntur, tantum judicantur; multo magis ii, ad quos tanquam repositos post alias intentiones revocamur recordatione, in ipsa memoria vivere inveniuntur. Quid enim aliud agimus cum revocamus nos in memoriam, nisi quodammodo quod reposuimus quaerimus? Recurrit autem in cogitationem occasione similium motus animi non exstinctus, et haec est quae dicitur recordatio. Sic agimus numeros, vel in sola cogitatione, vel etiam in membrorum motu, quos jam egimus aliquando. Inde autem scimus non venisse, sed redisse illos in cogitationem, quia cum memoriae mandarentur, cum difficultate repetebantur, et indigebamus aliqua praemonstratione ut sequeremur: qua difficultate dempta, cum sese ipsi accommodate voluntati offerunt, consequenter temporibus atque ordine suo, tam facile ut qui vehementius inhaeserunt, etiam aliunde cogitantibus nobis, jam quasi proprio nutu peragantur, non eos utique novos esse sentimus. Est etiam aliud unde nos sentire arbitror praesentem motum animi aliquando jam fuisse, quod est recognoscere, dum recentes motus ejus actionis in qua sumus cum recordamur, qui certe vivaciores sunt, cum recordabilibus jam sedatioribus quodam interiore lumine comparamus: et talis agnitio, recognitio est et recordatio. Judicantur ergo et recordabiles numeri ab his judicialibus, nunquam soli, sed adjunctis activis, aut occursoribus, aut utrisque, qui eos tanquam e latebris suis in manifestum producant, et quasi redintegratos qui jam abolebantur, rursum recordantur. Ita cum occursores in tantum judicentur, in quantum eos memoria judicantibus admoverit, possunt vicissim et recordabiles qui sunt in memoria occursoribus eos exhibentibus judicari: ut hoc intersit, quod occursores ut judicentur, quasi recentia eorum fugientium vestigia offert memoria; recordabiles autem quando eos audiendo judicamus, quasi eadem vestigia occursoribus transeuntibus revirescunt. Jam porro de sonantibus numeris quid opus est dicere, cum in occursoribus judicentur, si audiantur? Si vero ibi sonant ubi non audiuntur, quis dubitet eos a nobis non posse judicari? Sane ut in sonis per instrumentum aurium, ita in saltationibus caeterisque visibilibus motibus, quod ad temporales numeros attinet, eadem [Col. 1176] adjuvante memoria iisdem numeris judicialibus dijudicamus.