23.
Haec cum ita sint, conemur, si possumus, istos numeros judiciales transcendere, et quaeramus utrum sint superiores. In his enim quanquam spatia temporum jam minime videamus, non tamen adhibentur, nisi ad ea judicanda quae in spatio temporis fiunt; nec ipsa quidem omnia, sed quae possunt articulari memoriter. Nisi quid habes forte quod contra haec velis dicere. D. Movet me plurimum istorum judicialium vis atque potentia: ipsi enim mihi videntur esse ad quos omnium sensuum ministeria referuntur. Itaque his excellentius utrum quidquam in numeris inveniri possit, ignoro. M. Nihil deperit quod diligentius quaerimus. Aut enim inveniemus superiores in anima humana, aut hos in ea summos esse firmabimus, si tamen illud claruerit, nullos in ea esse praestantiores. Aliud est enim non esse, aliud non posse inveniri, sive ab ullo homine, sive a nobis. Sed ego puto cum ille a nobis propositus versus canitur, Deus creator omnium; nos eum et occursoribus illis numeris audire, et recordabilibus recognoscere, et progressoribus pronuntiare, et his judicialibus delectari, et nescio quibus aliis aestimare, et de ista delectatione quae quasi sententia est judicialium istorum, aliam secundum hos latentiores certiorem ferre sententiam. An tibi unum atque idem videtur delectari sensu, et aestimare ratione? D. Diversa esse fateor. Sed primo ipso moveor vocabulo, cur non potius isti vocentur judiciales quibus inest ratio, quam isti quibus inest delectatio. Deinde vereor ne nihil sit aliud aestimatio ista rationis, quam eorum de seipsis quaedam diligentior judicatio: ut non alii sint numeri in delectatione, alii in ratione; sed uni atque iidem alias judicent de iis quae aguntur in corpore, cum eos, ut supra demonstratum est, offert memoria; alias de seipsis remotius a corpore atque sincerius.