• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER SEXTUS.* In quo ex mutabilium numerorum in inferioribus rebus consideratione evehitur animus ad immutabiles numeros, qui in ipsa sunt immutabili veritate.
CAPUT IX. *Numeri alii in anima illis judicialibus praecellentes.*

24.

M. De vocabulis quidem nihil satagas; res in potestate est: placito enim, non natura imponuntur. Quod autem eosdem esse arbitraris, nec duo genera numerorum haec vis accipere; illud, ni fallor, te rapit, quod eadem anima utrumque agit. Sed animadvertere te opus est, et in progressoribus eamdem animam corpus movere vel ad corpus moveri; et in occursoribus hanc eamdem passionibus ejus ire obviam; et in recordabilibus istam ipsam, donec quodammodo detumescant, ipsis quasi fluctuare motionibus. Nos ergo in istis generibus numerandis et distinguendis unius naturae, id est, animae motus affectionesque dispicimus. Quare si ut aliud est ad ea quae corpus patitur moveri, quod fit in sentiendo; aliud movere se ad corpus, quod fit in operando; aliud quod ex his motibus in anima factum est continere, quod est meminisse; ita est aliud annuere, vel renuere his motibus, [Col. 1177] aut cum primitus exseruntur, aut cum recordatione resuscitantur, quod fit in delectatione convenientiae, et offensione absurditatis talium motionum sive affectionum; et aliud est aestimare utrum recte an secus ista delectent, quod fit ratiocinando: necesse est fateamur ita haec esse duo genera, ut illa sunt trio. Et si recte nobis visum est, nisi quibusdam numeris esset ipse delectationis sensus imbutus, nullo modo eum potuisse annuere paribus intervallis, et perturbata respuere: recte etiam videri potest ratio, quae huic delectationi superimponitur, nullo modo sine quibusdam numeris vivacioribus, de numeris quos infra se habet posse judicare. Quae si vera sunt, apparet inventa esse in anima quinque genera numerorum, quibus cum addideris corporales illos quos sonantes vocavimus, sex genera numerorum disposita et ordinata cognosces. Jam nunc, si placet, illi qui nobis subrepserant ad principatum obtinendum, sensuales nominentur, et judicialium nomen, quoniam est honoratius, hi accipiant qui excellentiores comperti sunt: quanquam et sonantium nomen mutandum putem, quoniam si corporales vocentur, manifestius significabunt etiam illos qui sunt in saltatione, et in caetero motu visibili. Si tamen ea quae dicta sunt probas. D. Probo sane: nam et vera et manifesta mihi videntur. Horum etiam emendationem vocabulorum libenter accipio.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De musica (PL)
Traductions de cette œuvre
Traité de la musique Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité