• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER SEXTUS.* In quo ex mutabilium numerorum in inferioribus rebus consideratione evehitur animus ad immutabiles numeros, qui in ipsa sunt immutabili veritate.
CAPUT X. *Rationis vis in perspiciendis quae ad Musicam pertinent, ubi nihil aliud quam aequalitas delectat.*

26.

Et nunc cum ipsa sua delectatione, quae in temporum momenta perpendit, et talibus numeris [Col. 1178] modificandis nutus suos exhibet, sic agit; quid est quod in sensibili numerositate diligimus? Num aliud praeter parilitatem quamdam et aequaliter dimensa intervalla? An ille pyrrhichius pes, sive spondeus, sive anapaestus, sive dactylus, sive proceleumaticus, sive dispondeus nos aliter delectaret; nisi partem suam parti alteri aequali divisione conferret? Quid vero iambus, trochaeus, tribrachus pulchritudinis habent, nisi quod minore sua parte majorem suam partem in tantas duas aequaliter dividunt? Jam porro sex temporum pedes, num aliunde blandius sonant atque festivius, nisi quod utraque lege partiuntur; scilicet aut in duas aequales partes terna tempora possidentes, aut in unam simplam ex aequalibus partem, et alteram duplam, id est, ut major habeat bis minorem, et eo modo ab illa dividatur aequaliter, duobus temporibus quatuor tempora in bina demetiente ac secante? Quid illi quinum septenumque temporum pedes? unde solutae orationi, quam versibus videntur aptiores, nisi quod eorum pars minor in partes aequales majorem non dividit? Et hi tamen ipsi unde admittuntur in sui generis ordine ad temporum numerositatem, nisi quia et in quinque temporibus tantas duas particulas habet pars minor, quantas major tres; et in septem tantas tres minor, quantas major quatuor? Ita in omnibus pedibus nulla pars minima est alicujus dimensionis articulo notata, cui non caeterae quanta possunt aequalitate consentiant.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De musica (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Traité de la musique vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung