28.
Quaerit ergo ratio, et carnalem animae delectationem, quae judiciales partes sibi vindicabat, interrogat, cum eam in spatiorum temporalium numeri aequalitas mulceat, utrum duae syllabae breves quascumque audierit vere sint aequales; an fieri possit, ut una earum edatur productius, non usque ad longae syllabae modum, sed infra quantumlibet, quo tamen excedat sociam suam. Num negari potest, fieri posse, cum haec delectatio ista non sentiat, et inaequalibus velut aequalibus gaudeat? quo errore et inaequalitate quid turpius? Ex quo admonemur ab his avertere gaudium, quae imitantur aequalitatem, et utrum impleant, comprehendere non possumus: imo quod non impleant fortasse comprehendimus; et tamen in quantum imitantur, pulchra esse in suo genere et ordine suo, negare non possumus.