31.
Quamobrem ut nos ad propositum, propter quod haec sunt dicta, referamus, hi numeri rationis pulchritudine praeminent, a quibus si prorsus abscinderemur, cum inclinamur ad corpus, progressores numeros sensuales non modificarent: qui rursus movendis corporibus agunt sensibiles temporum pulchritudines: atque ita sonantibus obvii etiam occursores numeri fabricantur; quos omnes impetus suos eadem anima excipiens, quasi multiplicat in seipsa, et recordabiles facit: quae vis ejus memoria dicitur, magnum quoddam adjutorium in hujus vitae negotiosissimis actibus.