34.
Excipit autem memoria non solum carnales motus animi, de quibus numeris supra jam diximus; sed etiam spirituales, de quibus breviter dicam. Quo enim simpliciores sunt, eo verborum minus, sed plurimum serenae mentis desiderant. Aequalitatem illam quam in sensibilibus numeris non reperiebamus certam et manentem, sed tamen adumbratam et praetereuntem agnoscebamus, nusquam profecto appeteret animus nisi alicubi nota esset: hoc autem alicubi non in spatiis locorum et temporum; nam illa tument, et ista praetereunt. Ubi ergo censes, responde, quaeso, [Col. 1182] si potes. Non enim in corporum formis putas, quas liquido examine aequales nunquam dicere audebis: aut in temporum intervallis, in quibus similiter utrum sit aliquid aliquanto quam oportet productius vel correptius quod sensum fugiat, ignoramus. Illam quippe aequalitatem quaero ubi esse arbitreris, quam intuentes cupimus aequalia esse quaedam corpora vel corporum motus, et diligentius considerantes eis fidere non audemus. D. Ibi puto quod est corporibus excellentius; sed utrum in ipsa anima, an etiam supra animam nescio.