• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER SEXTUS.* In quo ex mutabilium numerorum in inferioribus rebus consideratione evehitur animus ad immutabiles numeros, qui in ipsa sunt immutabili veritate.
CAPUT XII. *De numeris spiritualibus et aeternis.*

36.

M. Age, nunc dic mihi utrum hi numeri de quibus sic quaeritur, commutabiles esse tibi videantur. D. Nullo modo. M. Ergo aeternos esse non negas. D. Imo fateor. M. Quid? metus ille non sub erit, ne aliqua nos in eis inaequalitas fallat? D. Nihil me omnino est de istorum aequalitate securius. M. Unde ergo credendum est animae tribui quod aeternum est et incommutabile, nisi ab uno aeterno et incommutabili Deo? D. Non video quid aliud credi oporteat. M. Quid tandem? illud nonne manifestum est, eum qui alio interrogante sese intus ad Deum movet, ut verum incommutabile intelligat; nisi eumdem motum suum memoria teneat, non posse ad intuendum illud verum, nullo extrinsecus admonente revocari? D. Manifestum est.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De musica (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Traité de la musique vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung