41.
Iste autem animae appetitus est sub se habere alias animas; non pecorum, quas divino jure concessum est, sed rationales, id est, proximas suas, et sub eadem lege socias atque consortes. De his autem appetit operari anima superba, et tanto excellentior videtur haec actio quam illa de corporibus, quanto anima omnis omni corpore est melior. Sed operari de animis rationalibus, non per corpus, sed per seipsum, solus Deus potest. Peccatorum tamen conditione fit, ut permittantur animae de animis aliquid agere, significando eas moventes per alterutra corpora, vel naturalibus signis, sicut est vultus vel nutus, vel placitis, sicut sunt verba. Nam et jubentes et suadentes signis agunt, et si quid est aliud praeter jussionem et suasionem, quo animae de animis vel cum animis aliquid agunt. Jure autem secutum est, ut quae superbia caeteris excellere cupierunt, nec suis partibus atque corporibus sine difficultate et doloribus imperent, partim stultae in se, partim mortalibus membris aggravatae. Et his igitur numeris et motibus quibus animae ad animas agunt, honores laudesque appetendo avertuntur a perspectione purae illius et sincerae veritatis. Solus enim honorat Deus animam beatam faciens in occulto coram se juste et pie viventem.