42.
Motus igitur quos exserit anima de inhaerentibus sibi, et subditis animis, progressoribus illis sunt similes; agit enim tanquam de corpore suo. Illi autem motus quos exserit, aggregare sibi aliquas vel subdere cupiens, in occursorum numero deputantur. Agit enim tanquam in sensibus id moliens, ut unum secum flat, quod velut extrinsecus admovetur, et quod non potest repellatur. Et hos utrosque motus excipit memoria, et recordabiles facit, simili modo in phantasiis et phantasmatibus actionum talium tumultuosissime exaestuans. Nec illi tanquam examinatores numeri desunt, qui sentiant quid in his actibus commode sive incommode moveatur, quos item sensuales appellare non pigeat, quia sensibilia signa sunt quibus hoc modo animae ad animas agunt. His tot et tantis intentionibus anima implicata, quid mirum, si a contemplatione veritatis avertitur? Et quantum quidem ab his respirat videt illam; sed quia nondum eas evicit, in illa manere non sinitur. Ex quo fit ut non simul habeat anima nosse in quibus consistendum sit, et posse consistere: sed numquid tu forte adversus haec? D. Nihil est quod contradicere audeam.