• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER SEXTUS.* In quo ex mutabilium numerorum in inferioribus rebus consideratione evehitur animus ad immutabiles numeros, qui in ipsa sunt immutabili veritate.
CAPUT XV. *Corporales numeros post resurrectionem aget anima quiete. Virtutes quatuor quibus hic anima perficitur.*

50.

Sed haec actio qua sese anima, opitulante Deo et Domino suo, ab amore inferioris pulchritudinis extrahit, debellans atque interficiens adversus se militantem consuetudinem suam, ea victoria triumphatura in semetipsa de potestatibus aeris hujus, quibus invidentibus et praepedire cupientibus, evolat ad suam stabilitatem et firmamentum Deum; nonne tibi videtur ea esse virtus quae temperantia dicitur? D. Agnosco et intelligo. M. Quid porro? cum in hoc itinere proficit, jam aeterna gaudia praesentientem ac pene prehendentem, num amissio rerum temporalium, aut mors ulla deterret jam valentem dicere inferioribus sociis: Bonum est mihi dissolvi, et esse cum Christo: manere autem in carne, necessarium propter vos? 1 D. Sic existimo. M. At ista ejus affectio qua nullas adversitates mortemve formidat, quid aliud quam fortitudo dicenda est? D. Et hoc agnosco. M. Jamvero ipsa ejus ordinatio qua nulli servit nisi uni Deo, nulli coaequari nisi purissimis animis, nulli dominari appetit nisi naturae bestiali atque corporeae, quae tandem virtus tibi esse videtur? D. Quis non intelligat hanc esse justitiam? M. Recte intelligis.


  1. Philipp. I, 23, 24. ↩

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De musica (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Traité de la musique vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung