53.
M. Quid? recti corde possunt esse sine justitia? D. Recognosco isto nomine crebrius significari justitiam. M. Quid ergo admonet aliud propheta idem consequenter, cum canit: Et justitiam tuam iis qui recto sunt corde? D. Manifestum est. M. Age deinceps, recordare, si placet, satis nos superius tractasse, superbia labi animam ad actiones quasdam potestatis suae, et universali lege neglecta in agenda quaedam privata cecidisse, quod dicitur apostatare a Deo. D. Memini vero. M. Cum ergo id agit ne ulterius id delectet aliquando, nonne tibi videtur amorem suum figere in Deo, et ab omni inquinamento temperatissime et castissime et securissime vivere? D. Videtur sane. M. Vide etiam quemadmodum id quoque adjungat propheta, dicens: Non veniat mihi pes superbiae. Pedem enim appellans discessum ipsum lapsumve significat, a quo anima temperando, inhaerens Deo vivit in aeternum. D. Accipio et sequor.