55.
Sed sive hoc sive aliud in his verbis intelligendum sit, tu negabis in illa perfectione ac beatitate animam constitutam, et conspicere veritatem, et immaculatam manere, et nihil molestiae pati posse, et uni Deo subdi, caeteris vero supereminere naturis? D. Imo aliter eam perfectissimam et beatissimam esse posse non video. M. Haec ergo contemplatio, sanctificatio, impassibilitas, ordinatio ejus, aut illae sunt quatuor virtutes perfectae atque consummatae; aut ne de nominibus cum res conveniant, frustra laboremus, pro istis virtutibus, quibus constituta in laboribus utitur anima, tales quaedam potentiae in aeterna ei vita sperandae sunt.