• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER SECUNDUS.* In quo de syllabis et pedibus metricis disputatur.
CAPUT III. *Syllabarum tempora.*

3.

M. Quae putas, nisi ut incipiamus sibimet syllabas comparare, et videre quos numeros ad sese habeant; sicut de motibus jam inter nos tam longa superius ratione tractatum est? In motu est enim etiam omne quod sonat; et syllabae utique sonant: an quidquam horum negari potest? D. Nullo modo. M. Cum ergo inter se syllabae conferuntur, motus quidam inter se conferuntur, in quibus possint numeri quidam temporis mensura diuturnitatis inquiri. D. Ita est. M. Num igitur potest sibi una syllaba comparari? Nam omnem comparationem, nisi tu aliud putes, singularitas fugit. D. Nihil puto aliud. M. Quid? una uni, aut una vel duae duabus vel tribus, et deinceps in pluribus, quin possint sibimet conferri, num negas? D. Quis hoc negaverit? M. Rursus hoc vide, quamlibet syllabam brevem minimeque diu pronuntiatam, et mox ut eruperit desinentem, occupare tamen in tempore [Col. 1102] aliquid spatii, et habere quamdam morulam suam. D. Video necesse esse quod dicis. M. Dic nunc, unde numerum exordiamur. D. Ab uno scilicet. M. Non absurde igitur hoc in tempore quasi minimum spatii, quod brevis obtinet syllaba, unum tempus veteres vocaverunt: a brevi enim ad longam progredimur. D. Verum est. M. Sequitur jam, ut illud quoque animadvertas, quoniam ut in numeris ab uno ad duo est prima progressio; ita in syllabis, qua scilicet a brevi ad longam progredimur, longam duplum temporis habere debere: ac per hoc si spatium quod brevis occupat, recte unum tempus vocatur; spatium item quod longa occupat, recte duo tempora nominari. D. Recte prorsus: nam id rationem postulare consentio.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De musica (PL)
Traductions de cette œuvre
Traité de la musique Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité