• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER SECUNDUS.* In quo de syllabis et pedibus metricis disputatur.
CAPUT VI. *Pedes tetrasyllabi.*

12.

Jam deinceps istae duae breves quae conjunctae ponebantur, disjunctae ponendae sunt: quarum minima disjunctio est, a qua etiam incipiendum, ut unam syllabam longam inter se habeant; maxima, ut duas. Sed cum una est inter eas, duobus modis fit, et duo pedes gignuntur. Prior autem est horum modorum, ut in capite brevis sit, deinde longa; inde brevis, et longa quae reliqua est. Alter modus est, ut in secundo et in ultimo sint breves, in primo et tertio loco longae: ita erit longa et brevis, et longa et brevis. Maxima vero illa disjunctio est, cum duae longae in medio sunt, brevium autem una in primo, altera in extremo loco. Et dividuntur ii tres pedes, in quibus breves disjunctae ponuntur, in tria et tria tempora, id est primus horum in brevem et longam, et brevem ac longam: secundus in longam ac brevem, et longam ac brevem: tertius in brevem ac longam, et longam ac brevem. Ita fiunt sex pedes duabus brevibus et duabus longis syllabis varie inter se, quoad possunt, locatis.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De musica (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Traité de la musique vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung