• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER SECUNDUS.* In quo de syllabis et pedibus metricis disputatur.
CAPUT VI. *Pedes tetrasyllabi.*

13.

Restat ut de quatuor brevibus detrahantur tres, et pro his tres longae constituantur: erit una brevis; et quia una brevis in capite, quam tres longae consequentur, facit alium pedem, secundo loco posita secundum, tertium tertio, quartum quarto. Quorum quatuor, duo primi in tria et quatuor tempora dividuntur, duo autem posteriores in quatuor et tria, et omnes sesquatorum ratione numerorum partes sibi collatas [Col. 1107] habent: nam prior pars primi est brevis et longa, tenens tria tempora; posterior duae longae in quatuor temporibus. Secundi prior pars est longa et brevis, ergo tria tempora; posterior duae longae, quatuor tempora. Tertius priorem partem habet in duabus longis, quatuor temporibus; posteriorem ejus partem brevis et longa obtinet, id est tria tempora. Quarti priorem partem similiter faciunt duae longae, quatuor temporum; et posteriorem longa et brevis, tribus temporibus. Reliquus pes est quatuor syllabarum, ubi omnes auferuntur breves, ut quatuor longis pes constet. Hic in duas et duas longas secundum aequales numeros, id est in quatuor et quatuor videlicet dividitur tempora. Habes quod per meipsum explicari voluisti: perge jam rogando persequi caetera.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De musica (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Traité de la musique vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung