• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER SECUNDUS.* In quo de syllabis et pedibus metricis disputatur.
CAPUT IX. *De pedum structura.*

16.

D. Habeo ista. Nunc dissere, qui sibi pedes copulentur. M. Judicabis hoc facile, si aequalitatem ac similitudinem inaequalitati ac dissimilitudini praestantiorem esse judicas. D. Neminem esse arbitror, qui non ita judicet. M. Hanc ergo prius maxime in contexendis pedibus sequi oportet, nec ab ea omnino deviandum, nisi cum aliqua causa justissima est. D. Assentior. M. Non igitur dubitabis pyrrhichios sibimet pedes contexere, nec iambos, nec trochaeos qui etiam chorii nominantur, nec spondeos; atque ita caeteros sui generis profecto sibimet sine ulla dubitatione copulabis: est enim summa aequalitas cum ejusdem generis et nominis pedes sese consequuntur. An tibi non videtur? D. Nullo modo mihi aliter videri potest. M. Quid? illud nonne approbas, alios aliis pedes aequalitate servata esse miscendos? Quid enim auribus potest jucundius esse, quam cum et varietate mulcentur, nec aequalitate fraudantur? D. Satis probo. M. Num censes alios aequales habendos pedes, nisi qui ejusdem mensurae sunt? D. Ita existimo. M. Quid? ejusdem mensurae putandine sunt, nisi qui temporis tantumdem occupant? D. Verum est. M. Quos ergo inveneris pedes totidem temporum, sine aurium offensione contexes. D. Video esse consequens.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De musica (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Traité de la musique vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung