• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER SECUNDUS.* In quo de syllabis et pedibus metricis disputatur.
CAPUT XI. *Pedum rationabilis mixtura.*

20.

M. Cum ergo placeat, quoquo modo se in syllabis habeant, tamen si ejusdem spatii sint in tempore, recte sibi et sine detrimento aequalitatis pedes posse misceri, excepto duntaxat amphibracho; quaeri non immerito potest, utrum recte misceantur, qui quanquam sint aequales tempore, non eadem tamen percussione concordant, quae levatione ac positione partes pedis sibimet confert. Nam dactylus et anapaestus et spondeus non solum aequalium temporum sunt, sed etiam percutiuntur aequaliter: in omnibus enim tantum levatio, quantum positio sibi vindicat. Itaque hi sibi miscentur justius quam quilibet ionicus caeteris sex temporum pedibus. Uterque quippe ionicus ad simplum et duplum percutitur, duo scilicet tempora quatuor temporibus conferens. His molossus etiam in hac re congruit. Caeteri vero ad tantumdem; nam in his levationi ac positioni terna tempora tribuuntur. Ergo tametsi omnes legitime feriantur; nam et illi tres simpli et dupli ratione, et alii quatuor aequis partibus feriuntur; tamen quia plausum inaequalem facit ista permixtio, haud scio an jure repudietur: nisi quid habes ad haec. D. Proclivior sum in istam sententiam. Nam inaequalis plausus quomodo sensum non offendat ignoro: si autem offendit, non utique id potest sine vitio hujus permixtionis accidere.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De musica (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Traité de la musique vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung