• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER SECUNDUS.* In quo de syllabis et pedibus metricis disputatur.
CAPUT XII. *Pedes sex temporum*

23.

M. Bene intelligis: quare hoc quoque tenendum est, istam etiam congruentiam, excepta aequalitate temporum, in pedibus miscendis aliquantum valere oportere: non enim plurimum, sed tamen nonnihil valet. Nam pro omni pede sex temporum, omnem pedem sex temporum poni posse, ita sensu interrogato judices licet: primum molossi exemplum sit nobis, virtutes: ionici a minore, moderatas: choriambi, percipies: ionici a majore, concedere: diiambi, benignitas: dichorii, civitasque: antispasti, volet justa. D. Habeo ista. M. Contexe igitur ista omnia atque pronuntia, vel me potius pronuntiante accipe, quo ad judicandum liberior sensus vacet. Nam ut continuati numeri aequalitatem sine ulla offensione aurium tibi insinuem, hoc totum contextum ter pro nuntiabo, quod satis esse non dubitaverim. Virtutes moderatas percipies, concedere benignitas civitasque volet justa. Virtutes moderatas percipies, concedere benignitas civitasque volet justa. Virtutes moderatas percipies, concedere benignitas civitasque volet justa. Num forte aliquid in hoc pedum cursu aures tuas aequalitate [Col. 1113] aut suavitate fraudavit? D. Nullo modo. M. Delectavitne aliquid? quanquam hoc quidem consequens est in hoc genere, ut delectet omne quod non offenderit. D. Non possum aliter me dicere affectum, quam videtur tibi. M. Probas ergo omnes istos pedes senum temporum recte sibi posse copulari atque misceri. D. Probo.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De musica (PL)
Traductions de cette œuvre
Traité de la musique Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité