1.
M. Tertius hic sermo postulat, ut quoniam de [Col. 1115] pedum amicitia quadam concordiaque satis dictum est, videamus quid ex his contextis continuatisque gignatur. Quare primum ex te quaero, utrum possint copulati sibi pedes, quos copulari oportet, perpetuum quemdam numerum creare, ubi nullus finis certus appareat: velut cum symphoniaci scabella et cymbala pedibus feriunt, certis quidem numeris et his qui sibi cum aurium voluptate junguntur; sed tamen tenore perpetuo, ita ut si tibias non audias, nullo modo ibi notare possis quousque procurrat connexio pedum, et unde rursus ad caput redeatur. Velut si tu velis centum vel amplius, quousque libitum est, pyrrhichios vel alios qui inter se amici sunt pedes, continua connexione decurrere. D. Jam intelligo, et fieri posse concedo quamdam pedum connexionem, in qua certum est usque ad quot pedes progrediendum sit, atque inde redeundum. M. Num hujus generis esse dubitas, cum certam faciendorum versuum disciplinam esse non neges, et qui versus te semper cum voluptate audisse confessus sis? D. Manifestum est et hoc esse, et ab illo superiore genere distare.