4.
M. Jam ergo intelligis inter illa duo genera quae ante ista exempla proposueram, nonnihil distare: quod aliud scilicet metrum antequam claudatur, non habet certum et statutum aliquem articulum, sicut in illis undecim versiculis exploravimus: aliud vero habet, sicut in heroico metro quintus semipes satis indicat. D. Jam liquet quod dicis. M. Atqui scias oportet, a veteribus doctis, in quibus magna est auctoritas, illud superius genus non esse versum appellatum; sed nunc definitum et vocatum esse versum, qui duobus quasi membris constaret, certa mensura et ratione conjunctis. Sed tu non multum labores de nomine, quod nisi a me vel a quolibet alio tibi indicaretur, nullo modo de hoc interrogatus respondere posses. Sed quod ratio docet, in id praecipue et maxime animum intende, velut hoc ipsum quod nunc agimus: ratio enim docet inter haec duo genera distare aliquid, quibuslibet vocabulis nuncupentur: itaque hoc bene interrogatus posses dicere ipsa veritate confisus; illud autem nisi auctoritatem secutus, non posses. D. Apertissime jam ista cognovi, et quanti pendas hoc, de quo me tam crebro admones, jam existimo. M. Haec ergo tria nomina, quibus disserendi causa necessario usuri sumus, memoriae mandes velim: rhythmum, metrum, versum. Quae sic distinguuntur, ut omne metrum etiam rhythmus sit, non omnis rhythmus etiam metrum. Item omnis versus etiam metrum sit, non omne metrum etiam versus. Ergo omnis versus est rhythmus et metrum: nam hoc, ut arbitror, esse consequens vides. D. Video sane: nam est luce clarius.