• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER TERTIUS.* In quo exponitur quid intersit discriminis inter rhythmum, metrum et versum; tum agitur seorsim de rhythmo; ac deinde tractatio de metro inchoatur.
CAPUT III. *Rhythmi ex pyrrhichiis.*

6.

M. Hoc ergo quoties libet repetendo, efficies rhythmi hujus longitudinem quantam voles, quanquam hi decem pedes ad exemplum sufficiant. Sed illud quaero, si tibi quispiam dicat, non pyrrhichiis, sed proceleumaticis pedibus hunc rhythmum constare, quid respondebis? D. Prorsus ignoro: nam ubi decem pyrrhichii sunt, quinque proceleumaticos metior; et eo major dubitatio est, quod de rhythmo consulimur, qui scilicet perpetuo fluit. Undecim enim pyrrhichii vel tredecim, et quolibet impari numero, non possunt habere integrum proceleumaticorum numerum. Si ergo esset certus finis in hoc de quo agitur rhythmo, ibi saltem dicere possemus pyrrhichio potius quam proceleumatico eum currere, ubi omnes integri proceleumatici non invenirentur: nunc vero et ipsum infinitum nobis conturbat judicium, et si quando numerati quidem pedes, sed pari numero nobis proponuntur, sicut isti sunt decem. M. Atqui nec de ipso impari numero pyrrhichiorum, quod tibi visum est, liquido visum est. Quid enim si undecim propositis pedibus pyrrhichiis dicatur rhythmus quinque habere proceleumaticos et semipedem? numquid resisti potest, cum multos inveniamus versus claudi semipede? D. Jam dixi me nescire quid de hac re dici possit. M. Num etiam illud nescis, proceleumatico priorem esse pyrrhichium? siquidem duobus pyrrhichiis proceleumaticus confit; sicut prius est unum quam duo, et duo quam quatuor, ita proceleumatico prior est pyrrhichius. D. Verissimum est. M. Cum ergo in hanc ambiguitatem incidimus, ut possit in rhythmo et pyrrhichius metiri et proceleumaticus, cui principatum daturi sumus? priori, ex quo iste constat; an posteriori, ex quo ille non constat? D. [Col. 1119] Nemo dubitabit priori esse dandum. M. Quid ergo dubitas de hac re consultus respondere, pyrrhichium potius quam proceleumaticum istum rhythmum esse nuncupandum? D. Jam omnino non dubito: pudet tam manifestam rationem non me cito animadvertisse.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De musica (PL)
Übersetzungen dieses Werks
Traité de la musique vergleichen

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung