7.
M. Videsne illud etiam ista ratione cogi, ut quidam pedes sint, qui rhythmum continuare non possint? Nam quod de proceleumatico inventum est, cui tollit pyrrhichius principatum, hoc et de diiambo et de dichorio et de dispondeo inventum puto: nisi tibi aliud videtur. D. Quid mihi aliud videri potest, cum probata illa ratione hoc quod sequitur improbare non possim? M. Vide etiam ista, et compara ac judica. Nam videtur, cum tale incertum evenit, plausu potius debere discerni quo pede curratur: ut si pyrrhichio velis currere, unum tibi tempus levandum, unum ponendum sit; si proceleumatico, duo et duo: ita et pes apparebit, et nullus pedum erit a rhythmi continuatione seclusus. D. Huic magis faveo sententiae, quae nullum pedem ab hac contextione esse immunem sinit. M. Recte facis, et quo magis hoc approbes, considera de tribracho pede quid respondere possimus, si nihilominus quisque contendat non pyrrhichio aut proceleumatico istum rhythmum, sed tribracho currere. D. Video judicium ad plausum illum esse revocandum, ut si unum tempus est in levatione, duo in positione, id est, una et duae syllabae; aut contra duae in levatione, una in positione; tribrachus rhythmus esse dicatur.