• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) De musica De musica (PL)
*LIBER TERTIUS.* In quo exponitur quid intersit discriminis inter rhythmum, metrum et versum; tum agitur seorsim de rhythmo; ac deinde tractatio de metro inchoatur.
CAPUT IV. *Rhythmus continuus.*

8.

M. Recte intelligis. Quamobrem jam dic mihi utrum spondeus pes pyrrhichio rhythmo possit adjungi. D. Nullo modo: non enim continuabitur plausus aequalis; cum levatio et positio in pyrrhichio singula, in spondeo vero bina tempora teneant. M. Potest ergo proceleumatico adjungi. D. Potest. M. Quid cum ei adjungitur? interrogati utrum rhythmus proceleumaticus an spondiacus sit, quid respondebimus? D. Quid censes, nisi spondeo dandum esse principatum? Cum enim plausu ista controversia non dijudicetur, nam in utroque bina levamus ac ponimns tempora; quid aliud restat, nisi ut ille regnet qui in ipso pedum ordine prior est? M. Rationem te secutum esse satis approbo; et vides, ut arbitror, quid sequatur. D. Quid tandem? M. Quid putas, nisi proceleumatico rhythmo nullum alium pedem posse misceri? quoniam quisquis miscebitur totidem temporum, non enim aliter potest misceri, in eum rhythmi nomen transferatur necesse est. Omnes enim priores illo sunt, qui totidem temporibus constant. Et quoniam iis qui priores inventi fuerint, cogit nos ratio, quam vidisti principatum dare, id est, ex eo rhythmum nuncupare; non erit jam proceleumaticus rhythmus, aliquo alio [Col. 1120] quatuor temporum mixto, sed spondiacus aut dactylicus aut anapaesticus. Amphibrachum enim ab istorum copulatione numerorum recte remotum esse convenit. D. Fateor ita esse.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De musica (PL)
Traductions de cette œuvre
Traité de la musique Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité