9.
M. Nunc ergo ex ordine considera iambicum rhythmum, quoniam pyrrhichium et proceleumaticum, qui duplicato pyrrhichio gignitur, satis discussimus. Quare dicas velim huic quem censes admiscendum pedem, ut iambicus rhythmus suum nomen obtineat. D. Quem, nisi tribrachum, qui et temporibus et plausu congruit; et quia posterior est, regno pollere non potest? Nam chorius est quidem posterior, et totidem temporum, sed non eodem modo plauditur. M. Age, jam vide rhythmum trochaicum, et ad eadem de hoc quoque responde. D. Idem respondeo: nam potest et huic non solum spatio temporis, sed plausu etiam concinere tribrachus. Cavendum autem iambum quis non videat? qui etiam si aequaliter plauderetur, principatum tamen mixtus auferret. M. Quid? spondiaco rhythmo quem tandem copulabimus pedem? D. Sane in hoc largissima copia est: nam et dactylum et anapaestum et proceleumaticum nulla imparilitate temporum, nulla claudicatione plausus, nulla principatus ademptione impediente, huic video misceri posse.