CAPUT XVIII.-- Ecclesiasticus orator in materia grandi semper versatur.
35. Haec autem tria ille, sicut ab eo dicta sunt, in causis forensibus posset ostendere; non autem hic, hoc est in ecclesiasticis quaestionibus, in quibus hujusmodi, quem volumus informare, sermo versatur. In illis enim ea parva dicuntur, ubi de rebus pecuniariis judicandum est; ea magna, ubi de salute ac de capite hominum: ea vero ubi nihil horum judicandum est, nihilque agitur ut agat sive decernat, sed tantummodo ut delectetur auditor, inter utrumque quasi media, et ob hoc modica, hoc est moderata dixerunt. Modicis enim modus nomen imposuit: nam modica pro parvis abusive, non proprie dicimus. In istis autem nostris, quandoquidem omnia, maxime quae de loco superiore populis dicimus, ad hominum salutem, nec temporariam, sed aeternam referre debemus, ubi etiam cavendus est aeternus interitus, omnia magna sunt quae dicimus; usque adeo ut nec de ipsis pecuniariis rebus vel acquirendis vel amittendis parva videri debeant, quae doctor ecclesiasticus dicit, sive sit illa magna, sive parva pecunia. Neque enim parva est justitia, quam profecto et in parva pecunia custodire debemus, dicente Domino: Qui in minimo fidelis est, et in magno fidelis est 1. Quod ergo minimum est, minimum est; sed in minimo fidelem esse, magnum est. Nam sicut ratio rotunditatis, id est ut a puncto medio omnes lineae pares in extrema ducantur, eadem est in magno disco, quae in nummulo exiguo; ita ubi parva juste geruntur, non minuitur justitiae magnitudo.
36. De judiciis denique saecularibus (quibus utique nisi pecuniariis?) cum loqueretur Apostolus: Audet quisquam vestrum, inquit, adversus alterum habens negotium, judicari ab iniquis, et non apud sanctos? An nescitis quia sancti mundum judicabunt? Et si in vobis judicabitur mundus, indigni estis qui de minimis judicetis? Nescitis quia Angelos judicabimus, nedum saecularia? Saecularia igitur judicia si habueritis, eos qui contemptibiles sunt in Ecclesia, hos constituite ad judicandum. Ad reverentiam vobis dico. Sic non est inter vos quisquam sapiens, qui possit inter fratrem suum judicare? Sed frater cum fratre judicatur, et hoc apud infideles. Jam quidem omnino delictum est, quia judicia habetis vobiscum. Quare non magis iniquitatem patimini? quare non potius fraudamini? Sed vos iniquitatem facitis, et fraudatis, et hoc fratres. An nescitis quia injusti regnum Dei non haereditabunt 2? Quid est quod sic indignatur Apostolus, sic corripit, sic exprobrat, sic increpat, sic minatur? quid est quod sui animi [P. 0106] affectum tam crebra et tam aspera vocis mutatione testatur? quid est postremo quod de rebus minimis tam granditer dicit? Tantumne de illo negotia saecularia meruerunt? Absit. Sed hoc facit propter justitiam, charitatem, pietatem, quae, nulla sobria mente dubitante, etiam in rebus quamlibet parvulis magna sunt.
37. Sane si moneremus homines quemadmodum ipsa negotia saecularia vel pro se vel pro suis apud ecclesiasticos judices agere deberent, recte admoneremus ut agerent tanquam parva submisse: cum vero de illius viri disseramus eloquio, quem volumus earum rerum esse doctorem, quibus liberamur ab aeternis malis, atque ad aeterna pervenimus bona; ubicumque agantur haec, sive ad populum sive privatim, sive ad unum sive ad plures, sive ad amicos sive ad inimicos, sive in perpetua dictione sive in collocutione, sive in tractatibus sive in libris, sive in epistolis vel longissimis vel brevissimis, magna sunt. Nisi forte quoniam calix aquae frigidae, res minima atque vilissima est, ideo minimum aliquid atque vilissimum Dominus ait, quod eum qui dederit discipulo ejus, non perdet mercedem suam 3: aut vero quando iste doctor in Ecclesia facit inde sermonem, parvum aliquid debet existimare se dicere; et ideo non temperate, non granditer, sed submisse sibi esse dicendum. Nonne quando accidit ut de hac re loqueremur ad populum, et Deus adfuit ut non incongrue diceremus, tanquam de illa aqua frigida quaedam flamma surrexit 4, quae etiam frigida hominum pectora, ad misericordiae opera facienda, spe coelestis mercedis accenderet?