• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De doctrina Christiana
*LIBER PRIMUS.*

CAPUT XV.-- Resurrectione et ascensione Christi fulcitur fides, excitatur judicio.

14. Jamvero credita Domini a mortuis resurrectio, et in coelum ascensio, magna spe fulcit fidem nostram. Multum enim ostendit quam voluntarie pro nobis animam posuerit, qui eam sic habuit in potestate resumere. Quanta ergo se fiducia spes credentium consolatur, [P. 0025] considerans quantus quanta pro nondum credentibus passus sit? Cum vero judex vivorum atque mortuorum exspectatur e coelo, magnum timorem incutit negligentibus, ut se ad diligentiam convertant, eumque magis bene agendo desiderent, quam male agendo formident. Quibus autem verbis dici, aut qua cogitatione capi potest praemium, quod ille in fine daturus est; quando ad consolationem hujus itineris de Spiritu suo tantum dedit, quo in adversis vitae hujus fiduciam charitatemque tantam ejus, quem nondum videmus, habeamus, et dona unicuique propria ad instructionem Ecclesiae suae, ut id quod ostendit esse faciendum, non solum sine murmure, sed etiam cum delectatione faciamus?

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De doctrina Christiana
Translations of this Work
De la doctrine chrétienne Compare
Vier Bücher über die christliche Lehre (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Einleitung: Vier Bücher über die christliche Lehre

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy