• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De doctrina Christiana
*LIBER PRIMUS.*

CAPUT XIX.-- Corporis et animi mors atque resurrectio.

18. Jamvero sicut animi quaedam mors est, vitae prioris morumque relictio, quae fit poenitendo; sic etiam corporis mors est animationis pristinae resolutio: [P. 0026] et quomodo animus post poenitentiam, qua priores mores perditos interemit, reformatur in melius; sic etiam corpus post istam mortem, quam vinculo peccati omnes debemus, credendum et sperandum est resurrectionis tempore in melius commutari, ut non caro et sanguis regnum Dei possideant, quod fieri non potest; sed corruptibile hoc induat incorruptionem, et mortale hoc induat immortalitatem 1, nullamque faciens molestiam, quia nullam patietur indigentiam, a beata perfectaque anima cum summa quiete vegetetur.

CAPUT XX.-- Qui non ad vitam sed ad supplicia renascantur.

19. Cujus autem animus non moritur huic saeculo, neque incipit configurari veritati, in graviorem mortem morte corporis trahitur; neque ad commutationem coelestis habitudinis, sed ad luenda supplicia reviviscet.


  1. I Cor. XV, 50, 53 ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De doctrina Christiana
Translations of this Work
De la doctrine chrétienne Compare
Vier Bücher über die christliche Lehre (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Einleitung: Vier Bücher über die christliche Lehre

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy