• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De doctrina Christiana
*LIBER PRIMUS.*

CAPUT XXXIX.-- Scripturis non indiget homo fide, spe et charitate instructus.

43. Homo itaque fide, spe et charitate subnixus, eaque inconcusse retinens, non indiget Scripturis nisi ad alios instruendos. Itaque multi per haec tria etiam in solitudine sine codicibus vivunt. Unde in illis arbitror jam impletum esse quod dictum est: Sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia evacuabitur. Quibus tamen quasi machinis tanta fidei et spei et charitatis in eis surrexit instructio, ut perfectum aliquid tenentes, ea quae sunt ex parte non quaerant: perfectum sane, quantum in hac vita potest; nam in comparatione futurae vitae nullius justi et sancti est vita ista perfecta. Ideo manent, inquit, fides, spes, charitas; tria haec: major autem horum est charitas 1; quia et cum quisque ad aeterna pervenerit, duobus istis decedentibus charitas auctior et certior permanebit.


  1. I Cor. XIII, 8, 13 ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De doctrina Christiana
Translations of this Work
De la doctrine chrétienne Compare
Vier Bücher über die christliche Lehre (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Einleitung: Vier Bücher über die christliche Lehre

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy