• Start
  • Werke
  • Einführung Anleitung Mitarbeit Sponsoren / Mitarbeiter Copyrights Kontakt Impressum
Bibliothek der Kirchenväter
Suche
DE EN FR
Werke Augustinus von Hippo (354-430) De doctrina christiana De doctrina Christiana
*LIBER SECUNDUS.*

CAPUT XXXVI.-- Eloquentiae praecepta vera sunt, quamvis eis interdum falsa persuadeantur.

54. Sunt etiam quaedam praecepta uberioris disputationis, quae jam eloquentia nominatur, quae nihilominus vera sunt, quamvis eis possint etiam falsa persuaderi: sed quia et vera possunt, non est facultas ipsa culpabilis, sed ea male utentium perversitas. Nam neque hoc ab hominibus institutum est, ut charitatis expressio conciliet auditorem, aut ut facile quod intendit, insinuet brevis et aperta narratio, et varietas ejus sine fastidio teneat intentos; et caeterae hujusmodi observationes, quae sive in falsis sive in veris causis, verae sunt tamen, in quantum vel sciri vel credi aliquid faciunt, aut ad expetendum fugiendumve animos movent, et inventae potius quod ita se habeant, quam ut ita se haberent institutae.

pattern
  Drucken   Fehler melden
  • Text anzeigen
  • Bibliographische Angabe
  • Scans dieser Version
Editionen dieses Werks
De doctrina Christiana
Übersetzungen dieses Werks
De la doctrine chrétienne vergleichen
Vier Bücher über die christliche Lehre (BKV) vergleichen
Kommentare zu diesem Werk
Einleitung: Vier Bücher über die christliche Lehre

Inhaltsangabe

Theologische Fakultät, Patristik und Geschichte der alten Kirche
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Impressum
Datenschutzerklärung