CAPUT VIII.-- Aliter Judaei a signorum servitute liberati, aliter Gentiles.
12. Quamobrem christiana libertas eos quos invenit sub signis utilibus, tanquam prope inventos, interpretatis signis quibus subditi erant, elevatos ad eas res quarum illa signa sunt, liberavit: ex his factae sunt Ecclesiae sanctorum Israelitarum. Quos autem invenit sub signis inutilibus, non solum servilem operationem sub talibus signis, sed etiam ipsa signa frustravit removitque omnia: ut a corruptione multitudinis simulatorum deorum, quam saepe ac proprie Scriptura fornicationem vocat, ad unius Dei cultum Gentes converterentur; nec sub ipsis jam signis utilibus serviturae, sed exercitaturae potius animum in eorum intelligentia spirituali.