CAPUT XV.-- Regula in figuratis locutionibus servanda.
23. Sic eversa tyrannide cupiditatis, charitas regnat justissimis legibus dilectionis Dei propter Deum, sui et proximi propter Deum. Servabitur ergo in locutionibus figuratis regula hujusmodi, ut tam diu versetur diligenti consideratione quod legitur, donec ad regnum charitatis interpretatio perducatur. Si autem hoc jam proprie sonat, nulla putetur figurata locutio.