• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De doctrina Christiana
*LIBER TERTIUS.*

CAPUT XVI.-- Regula de locutionibus praeceptivis.

24. Si praeceptiva locutio est aut flagitium aut facinus vetans, aut utilitatem aut beneficentiam jubens, non est figurata. Si autem flagitium aut facinus videtur jubere, aut utilitatem aut beneficentiam vetare, figurata est. Nisi manducaveritis, inquit, carnem filii hominis, et sanguinem biberitis, non habebitis vitam in vobis 1. Facinus vel flagitium videtur jubere: [P. 0075] figura est ergo, praecipiens passioni dominicae communicandum, et suaviter atque utiliter recondendum in memoria quod pro nobis caro ejus crucifixa et vulnerata sit. Ait Scriptura: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Hic nullo dubitante beneficentiam praecipit: sed quod sequitur, Hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput ejus 2; malevolentiae facinus putes juberi: ne igitur dubitaveris figurate dictum, et cum possit dupliciter interpretari, uno modo ad nocendum, altero ad praestandum; ad beneficentiam te potius charitas revocet, ut intelligas carbones ignis esse urentes poenitentiae gemitus, quibus superbia sanatur ejus qui dolet se inimicum fuisse hominis, a quo ejus miseriae subvenitur. Item cum ait Dominus, Qui amat animam suam, perdet eam 3, non utilitatem vetare putandus est, qua debet quisque conservare animam suam; sed figurate dictum, perdat animam, id est, perimat atque amittat usum ejus, quem nunc habet, perversum scilicet atque praeposterum, quo inclinatur temporalibus, ut aeterna non quaerat. Scriptum est: Da misericordi, et ne suscipias peccatorem 4. Posterior pars hujus sententiae videtur vetare beneficentiam; ait enim, Ne suscipias peccatorem: intelligas ergo figurate positum pro peccato peccatorem, ut peccatum ejus non suscipias.


  1. Joan. VI, 54  ↩

  2. Prov. XXV, 21, 22; Rom. XII, 20  ↩

  3. Joan. XII, 25  ↩

  4. Eccli. XII, 4 ↩

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De doctrina Christiana
Translations of this Work
De la doctrine chrétienne Compare
Vier Bücher über die christliche Lehre (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Einleitung: Vier Bücher über die christliche Lehre

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy