• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Augustine of Hippo (354-430) De doctrina Christiana (Test) De doctrina Christiana
LIBER QUARTUS.
CAPUT VII.-- Pulchre docet, adductis exemplis, in sacris Litteris inesse germanam eloquentiam, quae sapientiae adhaeret velut inseparabilis comes. Exempla ponuntur ex Epistolis Pauli, et ex Amos propheta. Exemplum aliud sanae eloquentiae ex Amos 6, 1.

14.

Longum est caetera persequi, vel in aliis sanctarum Scripturarum locis ista monstrare. Quid, si etiam figuras locutionis quae illa arte traduntur, in iis saltem quae de Apostoli eloquio commemoravi, ostendere voluissem? nonne facilius graves homines me nimium, quam quisquam studiosorum sibi sufficientem putarent? Haec omnia quando a magistris docentur, pro magno habentur, magno emuntur pretio, magna jactatione venduntur. Quam jactationem etiam ego redolere vereor, dum ista sic dissero. Sed male doctis hominibus respondendum fuit, qui nostros auctores contemnendos putant, non quia non habent, sed quia non ostentant, quam nimis isti diligunt, eloquentiam.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De doctrina Christiana
Translations of this Work
Vier Bücher über die christliche Lehre (BKV) Compare

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2026 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy