IX.
[1] Sed hae argumentationes potius existimentur de coniecturis coactae, si non et sententiae astiterint, quas dominus emisit in repudii retractatu, quod permissum aliquando iam prohibet, inprimis quia ab initio non fuit sicut matrimonii numeras, tunc quia quos deus coniunxit, homo non separabit, scilicet ne contra dominum faciat. [2] Solus enim ille separabit, qui et coniunxit; separabit non autem per duritiam repudii, quam exprobrat compescit, sed per debitum mortis, siquidem unus ex passeribus duobus non cadit in terram sine patris voluntate. [3] Igitur si quos deus coniunxit, homo non separabit repudio, ecquid consentaneum est, ut, quos separavit morte, homo novo coniungat matrimonio, proinde contra dei voluntatem iuncturus separationem atque si separasset coniunctionem? [4] Hoc quantum ad dei voluntatem non destruendam et initii formam restruendam. Ceterum et alia ratio conspirat, immo non alia, sed quae initii formam imposuit et voluntatem dei movit ad prohibitionem repudii, quoniam qui dimiserit uxorem suam praeter ex causa adulterii, facit eam adulterari, et qui dimissam a viro duxerit, adulteratur utique. [5] 'Non et nubere legitime [non] potest repudiata et, si quid taliter commiserit sine matrimonii nomine, non capit elogium adulterii, qua adulterium in matrimonio crimen est?' Deus aliter censuit, citra quam homines, ut in totum sive per nuptias sive vulgo alterius viri admissio adulterium pronuntietur, immo <. . .>. [6] Ideo videamus enim, quid sit matrimonium apud deum, et ita cognoscemus, quid aeque adulterium. Matrimonium est, cum deus duos iungit in unam carnem aut iunctos deprehendens in eadem carne coniunctione