XI.
[1] Ut igitur in domino nubas secundum et apostolum ---- si tamen vel hoc curas ----, qualis es id matrimonium postulans, quod eis a quibus postulas non licet habere, ab episcopo monogamo, a presbyteris et diaconis eiusdem sacramenti, a viduis, quarum sectam in te recusasti? [2] Et illi plane sic dabunt viros et uxores quomodo bucellas ---- hoc enim est apud illos: Omni petenti te dabis ---- et coniungent vos in ecclesia virgine, unius Christi unica sponsa, et orabis pro maritis tuis, novo et vetere? [3] Elige, cui te adulteram praestes; puto, ambobus. Quodsi sapias, taceas defuncto; repudium sit illi silentium tuum, alienis iam dotalibus scriptum. Hoc modo novum promereberis maritum, si veteris obliviscaris: debes magis illi placere, propter quem deo placere non maluisti. [4] Haec psychici volunt apostolum probasse aut in totum non recogitasse, cum scriberet: Mulier vincta est, in quantum temporis vivit vir eius; si autem mortuus fuerit, libera est: cui vult nubat, tantum in domino. Ex hoc enim capitulo defendunt licentiam secundi matrimonii, immo et plurimi, si secundi; quod enim semel esse desiit, omni obnoxium est numero. [5] Quo autem sensu apostolus scripserit, ita relucebit, si prius constet non hoc illum sensu scripsisse, quo psychici utuntur; constabit autem, si quis ea recordetur, quae huic capitulo diversa sunt et apud doctrinam et apud voluntatem et apud propriam ipsius Pauli disciplinam. [6] Si enim secundas nuptias remittit, quae ab initio non fuerunt, quomodo affirmat omnia ad initium recolligi in Christo? Si vult nos iterare coniugia, quomodo semen nostrum in Isaac semel marito auctore defendit? [7] Quomodo totum ordinem ecclesiae de monogamis disponit, si non haec disciplina praecedit in laicis, ex quibus ecclesiae ordo proficit? Quomodo in matrimonio adhuc positos a fructu matrimonii avocat dicens in collectum esse tempus, si per mortem matrimonio elapsos iterum in matrimonium revocat? [8] Haec si diversa sunt ei capitulo, de quo agitur, constabit, ut diximus, non hoc illum sensu scripsisse, quo psychici utuntur, quia facilius est, ut aliquam rationem habeat unum illud capitulum, quae cum ceteris apiat, quam ut apostolus diversa inter se docuisse videatur. [9] Eam rationem in ipsa materia poterimus recognoscere. Quae ista materia apostolo fuit scribendi talia? Tirocinium novae et quam maxime orientis ecclesiae, quam lacte scilicet educabat, nondum solido cibo validioris doctrinae, adeo ut prae illa infantia fidei ignorarent adhuc, quid sibi agendum esset circa carnis et sexus necessitatem. [10] Cuius etiam ipsas species ex rescriptis intelligimus: cum dicit: De his autem quae scribitis: bonum est homini mulierem non attingere; propter fornicationes autem unusquisque uxorem suam habeat, ostendit fuisse qui in matrimonio a fide deprehensi verebantur, ne non liceret illis matrimonio suo exinde uti, quia in carnem sanctam Christi credidissent. [11] Et tamen secundum veniam concedit, non secundum imperium, id est indulgens, non praecipiens ita fieri. Ceterum malebat omnes id esse quod et ipse. Proinde et de repudio rescribens demonstrat quosdam de isto quoque cogitasse, vel maxime, quia et in ethnicis matrimoniis non putabant post fidem perseverandum. [12] Quarebant et de virginibus consilium ---- praeceptum enim domini non erat ----: bonum esse homini, si sic permaneat, utique quomodo a fide fuerit inventus: Vinctus es enim uxori? ne quaesieris solutionem; solutus es ab uxore? ne quaesieris uxorem. Si autem acceperis uxorem, non deliquisti, quia ante fidem soluto ab uxore non numerabitur post fidem secunda uxor, quae post fidem prima est. [13] A fide enim etiam ipsa vita nostra censetur. Sed hic parcere se dicit illis; alioquin pressuram carnis subsecuturam prae angustiis temporum impedimenta matrimonii recusantibus; quin potius de domino sollicitudinem habendam promerendo quam de marito. Et ita revocat, quod permisit. [14] Sic ergo in eodem ipso capitulo, quo definivit unumquemque, in qua vocatione vocabitur, in ea perseverare debere, adiciens: Mulier vincta est, quamdiu vivit vir eius; si autem dormierit, libera est: cui volet nubat, tantum in domino, hanc quoque eam demonstrat intelligendam, quae et ipsa sic fuerit inventa soluta a viro, quomodo et vir solutus ab uxore, per mortem utique, non per repudium facta solutione, quia repudiatis non permitteret nubere adversus pristinum praeceptum. [15] Itaque et mulier, si nupserit, non delinquit, quia nec hic secundus maritus deputabitur, qui est a fide primus, et adeo sic est, ut propterea adiecerit: Tantum in domino, quia de ea agebatur, quae ethnicum habuerat et amisso eo crediderat, ne scilicet etiam post fidem ethnico se nubere posse praesumeret, licet nec hoc psychici curent. [16] Sciamus plane non sic esse in Graeco authentico, quomodo in usum exiit per duarum syllabarum aut callidam aut simplicem eversionem: Si autem dormierit vir eius, quasi de futuro sonet ac per hoc videatur ad eam pertinere, quae iam in fide virum amiserit. [17] Hoc quidem si ita esset, in infinitum emissa licentia totiens virum dedisset, quotiens amissus esset, sine ullo pudore nubendi etiam ethnicos congruente[s]. Sed si ita esset quasi de futuro: 'si cuius maritus mortiras fuerit', tantundem et futurum ad eam pertineret, cuius ante fidem morietur maritus. Quavis accipe, dum cetera non evertas. [18] Nam cum et illa sententiae