XVI.
[1] Rideo autem, cum infirmitas carnis opponitur, quae summa fortitudo dicenda est. Iterum nubere virium res est; resurgere in opera carnis de continentiae otio substantia est laterum. Talis infirmitas et tertio et quarto et usque septimo forsitan matrimonio sufficit, ut quae totiens fortior quotiens fuerit infirmior, habitura iam non apostolum auctorem, sed Hermogenem aliquem, plures solitum mulieres ducere quam pingere. [2] Materia enim in illo abundat, unde et animam esse praesumens multo magis spiritum a deo non habet, iam nec psychicus quia non de afflatu dei psychicus. [3] Quid, si inopiam quis causetur, ut carnem suam aperte prostitutam profiteatur exhibitionis causa nubentem, oblitus de victu et vestitu non esse cogitandum? Habet deum etiam corvorum educatorem, etiam florum excultorem. [4] Quid, si solitudinem domus ostendat? Quasi una mulier frequentiam praestet homini ad fugam proximo. Habet viduam utique, quam assumat licebit: non unam huius generis uxorem, sed iam plures habere concessum est. [5] Quid, si de posteritate quis cogitet isdem animis quibus oculis uxor Loth, ut ideo quis repetat matrimonrum, quia de priore liberos non habuit? Heredes scilicet Christianus quaeret, saeculi totius exheres: habet fratres, habet ecclesiam matrem. [6] Aliud est, si et apud Christum legibus Iuliis agi credunt et existimant caelibes et orbos ex testamento dei solidum capere non posse. Nubant igitur huiusmodi in finem usque, ut in ista confusione carnis sicut Sodoma et Gomorra et diluvii dies ab illo ultimo exitu saeculi deprehendantur. [7] Adiciant tertium dictum: Manducemus et bibamus et nubamus, cras enim moriemur, non recogitantes vae illud praegnantibus et lactantibus multo gravius et amarius eventurum in concussione totius mundi, quam evenit in vastatione unius particulae Iudae. [8] Satis opportunos novissimis temporibus fructus iteratis matrimoniis colligant: ubera fluitantia et uteros nauseantes et infantes pipiantes; parent antichristo, in quo libidinosius saeviat; adducet illis carnifices obstetrices.