• Home
  • Works
  • Introduction Guide Collaboration Sponsors / Collaborators Copyrights Contact Imprint
Bibliothek der Kirchenväter
Search
DE EN FR
Works Tertullian (160-220) De monogamia De Monogamia

XVII.

[1] Habebunt plane, Christo quod legent speciosum privilegium, carnis usquequaque imbecillitatem. Sed hanc iudicabunt iam non Isaac monogamus pater noster nec Iohannes aliqui Christi spado nec Iudith [nec] filia Merari nec tot alia exempla sanctorum: solent ethnici iudices destinari. [2] Exsurget regina Carthaginis et decernet in Christianas, quae . profuga et in alieno solo et tantae civitatis cum maxime formatrix, cum regis nuptias ultro optasse debuisset, ne tamen secundas eas experiretur, maluit e contrario uri quam nubere. [3] Assidebit et illi matrona Romana, quae etsi per vim nocturnam nihilo minus alium virum experta maculam carnis suo sanguine abluit, ut monogamiam in semetipsam vindicaret. Fuerunt et quae pro viris mori mallent quam post viros nubere. [4] Idolis certe et [in] monogamia et viduitas apparent: Fortunae Muliebri coronam non imponit nisi univiris sicut Matri Matutae; pontifex maximus et flaminica semel nubunt; Cereris sacerdotes viventibus etiam viris et consentientibus amica separatione viduantur. [5] Sunt et quae de tota continentia iudicent nos, virgines Vestae et Iunonis Achaicae et Dianae Scythicae et Apollinis Pythii; etiam bovis illius Aegyptii antistites de continentia infirmitatem Christianorum iudicabunt. [6] Embesce, caro, quae Christum induisti! Sufficiat tibi semel nubere, in quod a primordio facta es, in quod e fini revocaris. Redi in Adam vel priorem, si in novissimum non potes; semel gustavit ille de arbore, semel concupiit, semel pudenda protexit, semel deo erubuit, semel ruborem suum abscondit, semel de paradiso sanctitatis exulavit, semel exinde nupsit. [7] Si in illo fuisti, habes tuam formam, si in Christum transisti, melior esse debebis. Exhibe te tertium Adam et hunc digamum et tunc poteris esse, quod inter duos non potes.

pattern
  Print   Report an error
  • Show the text
  • Bibliographic Reference
  • Scans for this version
Editions of this Work
De Monogamia
Translations of this Work
De la monogamie Compare
On Monogamy Compare
Über die einmalige Ehe (BKV) Compare
Commentaries for this Work
Elucidations - On Monogamy

Contents

Faculty of Theology, Patristics and History of the Early Church
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Imprint
Privacy policy