I.
[1] Haeretici nuptias auferunt, psychici ingerunt; illi nec semel, isti non semel nubunt. Quid agis, lex creatoris? Inter alienos spadones et aurigas tuos tantundem quereris de domestico obsequio quantum de fastidio extraneo; proinde te laedunt qui abutuntur quemadmodum qui non utuntur. [2] Verum neque continentia eiusmodi laudanda, quia haeretica est, neque licentia defendenda, quia psychica est; illa blasphemat, ista luxuriat; illa destruit nuptiarum deum, ista confundit. [3] Penes nos autem, quos Spiritales merito dici facit agnitio spiritalium charismatum, continentia religiosa est cum licentia verecunda; ambae cum creatore sunt: continentia legem nuptiarum honorat, licentia temperat; illa non cogitur, ista regitur; illa arbitrium habet, haec modum. [4] Unum matrimonium novimus sicut unum deum. Magis honorem refert lex nuptiarum, ubi habet et pudorem. [5] Sed psychicis non recipientibus Spiritum ea quae sunt Spiritus non placent. Ita, dum quae sunt Spiritus non placent, ea quae sunt carnis placebunt ut contraria Spiritus. Caro, inquit, adversus spiritum concupiscit et spiritus adversus carnem. [6] Quid autem concupiscet caro quam quae magis carnis sunt? Propter quod et in primordio extranea spiritus facta est; non, inquit, permanebit spiritus meus in istis hominibus in aevum, eo quod caro sint.