II.
[1] Itaque monogamiae disciplinam in haeresim exprobrant nec ulla magis ex causa Paraclitum negare coguntur, quam dum existimant novae disciplinae institutorem et quidem dirissimae illis, ut iam de hoc primum consistendum sit in generali retractatu, an capiat Paraclitum aliquid tale docuisse, quod aut novum deputari possit adversus catholicam traditionem aut onerosum adversus levem sarcinam. [2] De utroque autem ipse dominus pronuntiavit; dicens enim: Adhuc multa habeo quae, loquar ad vos, sed nondum potestis portare ea; cum venerit spiritus sanctus, ille vos ducet in omnem veritatem, satis utique praetendit edocturum illum, quae et nova existimari possint ut numquam retro edita et aliquanto onerosa ut idcirco non edita. [3] 'Ergo', inquis, 'hac argumentatione quidvis novum et onerosum paraclito adscribi poterit, etsi ab adversario spiritu fuerit.' Non utique; adversarius enim spiritus ex diversitate praedicationis appareret, primo regulam adulterans fidei et ita ordinem adulterans disciplinae, quia cuius gradus prior est, eius corruptela antecedit, id est fidei, quae prior est disciplina: ante quis [4] deo haereticus sit necesse