V.
[1] Haec quantum ad primordiorum testimonium et originis nostrae patrocinium et divinae institutionis praeiudicium. Quae utique lex est, non monimentum, quoniam, si ita factum est a primordio, invenimus nos ad initram dirigi a Christo, sicut in quaestione repudii dicens illud propter duritiam ipsorum a Moyse esse permissum, ab initio autem non ita fuisse, sine dubio ad initium revocat matrimonii individuitatem; ideoque quos deus ab initio coniunxit in unam carnem duos, hodie homo non separabit. [2] Dicit et apostolus scribens ad Ephesios deum proposuisse in semetipso ad dispensationem adimpletionis temporum ad caput, id est ad initium, reciprocare universa in Christo, quae sunt super caelos et super terras in ipso. [3] Sic et duas Graeciae litteras, summam et ultimam, sibi induit dominus, initii et finis concurrentium in se figuras, uti, quemadmodum A ad Ω <usque volvitur et rursus Ω ad A> replicatur, ita ostenderet in se esse et initii decursum ad finem et finis reoursum ad initium, ut omnis dispositio in eo desinens, per quem coepta est, per sermonem scilicet dei, qui[a] caro factus est, proinde desinat, quemadmodum et coepit. [4] Et adeo in Christo omnia revocantur ad initium, ut et fides reversa sit a circumcisione ad integritatem carnis illius, sicut ab initio fuit, et libertas ciborum et sanguinis solius abstinentia, sicut ab initio fuit, et matrimonii individuitas, sicut ab initio fuit, et repudii cohibitio, quod ab initio non fuit; et postremo totus homo in paradisum revocatur, ubi ab initio fuit. [5] Cur ergo vel monogamum illo