X.
1. Aeque stationes nostras ut indictas, quasdam uero et in serum constitutas nouitatis nomine incusant, hoc quoque munus et ex arbitrio obeundum esse dicentes et non ultra nonam detinendum, de suo scilicet more. Sed quod pertineat ad indictionis quaestionem, semel pro omnibus causis respondebo. Nunc ad proprium huius speciei articulum, de modo temporis dico, de ipsis prius expostulandum, unde hanc formam nona dirimendis stationibus praescribant. 2. Si, qua Petrus et qui cum eo ad horam nonam orationis templum introgressi leguntur, quis mihi probabit illos ea die statione functos, ut horam nonam ad clausulam et expunctionem stationis interpretetur? Atqui facilius inuenias Petrum hora sexta capiendi cibi causa prius in superiora ad orandum ascendisse, quo magis sexta diei finiri officio huic possit, quae illud absolutura post orationem uidebatur. 3. Porro cum in eodem commentario Lucae et tertia hora orationis demonstretur, sub qua spiritu sancto initiati pro ebriis habebantur, et sexta, qua Petrus ascendit in superiora, et nona, qua templum sunt introgressi, cur non intellegamus salua plane indifferentia semper et ubique et omni tempore orandi tamen tres istas horas ut insigniores in rebus humanis, quam diem distribuunt, quae negotia distinguunt, quae publice resonant, ita et sollemniores fuisse in orationibus diuinis? 4. Quod etiam suadet Danielis quoque argumentum ter die orantis, utique per aliquarum horarum exceptionem, non aliarum autem quam insigniorum, exinde apostolicarum, tertiae, sextae, nonae. Hinc itaque et Petrum dicam ex uetere potius usu nonam obseruasse tertio orantem supremae orationis munere. 5. Haec autem propter illos qui se putant ex forma Petri agere, quam ignorant; non quasi respuamus nonam, cui et quarta sabbati et sexta plurimum fungimur, sed quia eorum quae ex traditione obseruantur tanto magis dignam rationem adferre debemus, quanto carent scripturae auctoritate, donec aliquo caelesti charismate aut confirmentur aut corrigantur. Et si qua, inquit, ignoratis, dominus uobis reuelabit. 6. Itaque seposito confirmatore omnium istorum paracleto, duce uniuersae ueritatis, an dignior apud nos ratio adferatur nonam obseruandi require, ut etiam Petro ea ratio deputanda sit, si statione tunc functus est. Venit enim de exitu domini, quem etsi semper commemorari oportet sine differentia horarum, impressius tamen tum ei secundum ipsum stationis uocabulum addicimur. 7. Nam et milites numquam immemores sacramenti magis stationibus parent. Itaque in eam usque horam celebranda pressura est, in qua a sexta contenebratus orbis defuncto domino lugubre fecit officium, ut tunc et nos reuertamur ad iucunditatem, cum et mundus recepit claritatem. 8. Hoc si magis ad religionem sapit Christianam, dum magis Christi gloriam celebrat, possum aeque serae stationis ex eodem rei ordine statum figere, ut ieiunemus ad serum expectantes tempus dominicae sepulturae, cum Ioseph postulatum detulit corpus et condidit. Inde et irreligiosum est ante famulorum carnem refrigerari quam domini. 9. Sed hactenus haec ex argumentationum prouocatione commiserim coniecturas coniecturis et tamen puto fidelioribus repercutiens. Videamus, an aliquid tale nobis de uetustatibus quoque patrocinetur. In Exodo habitus ille Moysis aduersus Amalech orationibus proeliantis usque in occasum perseuerans nonne statio fuit sera? 10. Iesum Naue debellantem Amorrhaeos prandisse illa die existimamus qua ipsis elementis stationem imperauit? Stetit sol in Gabaon et luna in Aialon, stetit sol et luna in statione, donec ultus est populus de inimicis suis, et stetit sol medio caelo. Vt autem accedebat in occasum et finem diei unius, non fuit dies talis retro et in nouissimo, utique tam prolixus, ut, inquit, exaudiret deus hominem, parem scilicet solis, instantem tam diu in officio, stationem et sera longiorem. 11. Certe Saul et ipse in proelio constitutus manifeste munus istud indixit: maledictus homo, qui ederit panem ad uesperam usque, dum ulciscar de inimico meo, et non gustauit totus populus eius, et tota terra prandebat. 12. Tantam autem deus praestitit auctoritatem edicto stationis illius, ut Ionathan, filius Saulis, quamquam ignarus ieiunationis in serum definitae gustum mellis admiserat, et forte mox de delicto sit traductus et uix per precem populi periculo exemptus. Gulae enim licet simplicis reus fuerat. 13. Sed et Daniel anno primo regis Darii, cum ieiunus in sacco et cinere exomologesin deo ageret, et adhuc, inquit, loquente me in oratione, ecce uir, quem uideram in somnis initio, uelociter uolans appropinquauit mihi quasi hora uespertini sacrificii. Haec erit statio sera quae ad uesperam ieiunans pinguiorem orationem deo immolat.