XII.
1. Iam enim et in ista specie ditati saturatique regnatis, non delicta incursantes, quae ieiuniis elimentur, nec reuelationum scientia indigentes, quae xerophagiis extorqueantur, nec bella propria metuentes, quae stationibus discutiantur. 2. Vt ab Iohanne paracletus obmutuisset, et ipsi nobis prophetae in hanc maxime causam extitissemus, iam non dico ad exorandam dei iram nec ad impetrandam tutelam eius aut gratiam, sed ad praemuniendam per nosmet ipsos nouissimorum temporum condicionem indicentes omnem ταπεινοφρόνησιν, cum carcer ediscendus et fames ac sitis exercendae et tam inediae quam anxii uictus tolerantia usurpanda sit, ut in carcerem talis introeat Christianus, qualis inde prodisset, non poenam illic passurus, sed disciplinam, nec saeculi tormenta, sed sua officia, eoque fidentior processurus ad certamen e custodia abusus nihil habens carnis, sic ut nec habeant tormenta materiam, cum sola et arida sit cute loricatus, et contra ungulas corneus, praemisso iam sanguinis suco tamquam animae impedimentis, properante iam et ipsa, quae iam saepe ieiunans mortem de proximo norit. 3. Plane uestrum est in carceribus popinas exhibere martyribus incertis, ne consuetudinem quaerant, ne taedeat uitae, ne noua abstinentiae disciplina scandalizentur, quam nec ille Pristinus uester non Christianus martyr adtigerat, quem ex facultate custodiae liberae aliquamdiu fartum, omnibus balneis quasi baptismate melioribus et omnibus luxuriae secessibus quasi ecclesia secretioribus et omnibus uitae istius inlecebris quasi aeterna dignioribus hoc puto obligatum, ne mori uellet, postremo ipso tribunalis die luce summa condito mero tamquam antidoto praemedicatum ita eneruastis, ut paucis ungulis titillatus (hoc enim ebrietas sentiebat) quem dominum confiteretur interroganti praesidi respondere non potuerit amplius, atque ita de hoc iam extortus, cum singultus et ructus solos haberet, in ipsa negatione discessit. 4. Ideo sobrietatis disciplinam qui praedicant, pseudoprophetae, ideo haeretici, qui obseruant. Quid ergo cessatis paracletum, quem in Montano negatis, in Apicio credere?