• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Tertullien (160-220) De ieiunio adversus psychicos De ieiunio adversus Psychicos

XIII.

1. Praescribitis constituta esse sollemnia huic fidei scripturis uel traditione maiorum nihilque obseruationis amplius adiciendum ob illicitum innouationis. State in isto gradu, si potestis. Ecce enim conuenio uos et praeter pascha ieiunantes citra illos dies, quibus ablatus est sponsus, et stationum semiieiunia interponentes, et uos interdum pane et aqua uictitantes, ut cuique uisum est. 2. Denique respondetis haec ex arbitrio agenda, non ex imperio. Mouistis igitur gradum excedendo traditionem, cum quae non sunt constituta obitis. Quale est autem ut tuo arbitrio permittas, quod imperio dei non das? Plus humanae licebit uoluntati quam diuinae potestati? Ego me saeculo, non deo liberum memini. Sic meum est ultro officium facere domino, sic indicere illius est. 3. Non tantum obsequi ei debeo, sed et adulari; illud enim imperio eius, hoc arbitrio meo praesto. Bene autem, quod et episcopi uniuersae plebi mandare ieiunia adsolent, non dico de industria stipium conferendarum, ut uestrae capturae est, sed interdum et ex aliqua sollicitudinis ecclesiasticae causa. 4. Itaque si et ex hominis edicto et in unum omnes ταπεινοφρόνησιν agitatis, quomodo in nobis ipsam quoque unitatem ieiunationum et xerophagiarum et stationum denotatis? 5. Nisi forte in senatus consulta et in principum mandata coitionibus opposita delinquimus. Spiritus sanctus, cum in quibus uellet terris et per quos uellet praedicaret, ex prouidentia imminentium siue ecclesiasticarum temptationum siue mundialium plagarum, qua paracletus id est aduocatus ad exorandum iudicem dicitur, huiusmodi officiorum remedia mandabat, puta, nunc ad exercendam sobrietatis et abstinentiae disciplinam; hunc qui recipimus, necessario etiam quae tunc constituit obseruamus. 6. Aspice ad Iudaicos fastos et inuenies nihil nouum, si, quae patribus sunt praecepta, omnis deinceps posteritas hereditaria religione custodit. Aguntur praeterea per Graecias illa certis in locis concilia ex uniuersis ecclesiis, per quae et altiora quaeque in commune tractantur, et ipsa repraesentatio totius nominis Christiani magna ueneratione celebratur. 7. Et hoc quam dignum fide auspicante congregari undique ad Christum! Vide, quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum! Hoc tu psallere non facile nosti, nisi quo tempore cum compluribus cenas. 8. Conuentus autem illi stationibus prius et ieiunationibus operati dolere cum dolentibus et ita demum congaudere gaudentibus norunt. Si et ista sollemnia, quibus tunc praesens patrocinatus est sermo, nos quoque in diuersis prouinciis fungimur in spiritu inuicem repraesentati, lex est sacramenti.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
De ieiunio adversus Psychicos
Traductions de cette œuvre
Du jeune Comparer
On Fasting Comparer
Über das Fasten, gegen die Psychiker (BKV) Comparer
Commentaires sur cette œuvre
Elucidations - On Fasting

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité